Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Priamides Helenen avide si spectet edentem,
  2. Oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.'
  3. Aptius est, deceatque magis potare puellas:
  4. Cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
  5. Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
  6. Constant: nec, quae sunt singula, bina vide.
  7. Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
  8. Digna est concubitus quoslibet illa pati.
  9. Nec somnis posita tutum succumbere mensa:
  10. Per somnos fieri multa pudenda solent.
  11. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione
  12. 'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.'
  13. Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos
  14. Sumite: non omnes una figura decet.
  15. Quae facie praesignis erit, resupina iaceto:
  16. Spectentur tergo, quis sua terga placent.
  17. Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
  18. Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.