Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
  2. Scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
  3. Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
  4. Nunc iuvat: incertus pectora versat amor.
  5. Credere quae iubeant, locus est et nomen et index,
  6. Et quia mens semper quod timet, esse putat.
  7. Vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
  8. Pulsantur trepidi corde micante sinus.
  9. Iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
  10. Inque pari spatio vesper et ortus erant:
  11. Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
  12. Oraque fontana fervida pulsat aqua.
  13. Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas,
  14. Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!'
  15. Ut patuit miserae iucundus nominis error,
  16. Et mens et rediit verus in ora color.
  17. Surgit, et oppositas agitato corpore frondes
  18. Movit, in amplexus uxor itura viri:
  19. Ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus
  20. Corripit, in dextra tela fuere manu.