Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quaeque suos curvant matura cydonia ramos,
  2. Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
  3. Ut rediit animus, tenues a pectore vestes
  4. Rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
  5. Nec mora, per medias passis furibunda capillis
  6. Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
  7. Ut prope perventum, comites in valle relinquit,
  8. Ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
  9. Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
  10. Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
  11. Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
  12. Scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
  13. Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
  14. Nunc iuvat: incertus pectora versat amor.
  15. Credere quae iubeant, locus est et nomen et index,
  16. Et quia mens semper quod timet, esse putat.
  17. Vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
  18. Pulsantur trepidi corde micante sinus.