Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
  2. Ut modo montanis silva recisa iugis.
  3. Certior hic amor est: brevis et fecundior ille;
  4. Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
  5. Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;
  6. Et sit in infida proditione fides.
  7. Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
  8. Miscenda est laetis rara repulsa iocis.
  9. Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,
  10. Multaque summisse, multa minanter agat.
  11. Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
  12. Saepe perit ventis obruta cumba suis;