Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nos facimus placitae late praeconia formae:
  2. Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet:
  3. Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
  4. Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
  5. Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,
  6. Et facit ad mores ars quoque nostra suos.
  7. Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi:
  8. Contempto colitur lectus et umbra foro.
  9. Sed facile haeremus, validoque perurimur aestu,
  10. Et nimium certa scimus amare fide.
  11. Scilicet ingenium placida mollitur ab arte,
  12. Et studio mores convenienter eunt.
  13. Vatibus Aoniis faciles estote, puellae:
  14. Numen inest illis, Pieridesque favent.
  15. Est deus in nobis, et sunt commercia caeli:
  16. Sedibus aetheriis spiritus ille venit.
  17. A doctis pretium scelus est sperare poetis;
  18. Me miserum! scelus hoc nulla puella timet.
  19. Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
  20. Este: novus viso casse resistet amans.