Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quis vetat a magnis ad res exempla minores
  2. Sumere, nec nomen pertimuisse ducis?
  3. Dux bonus huic centum commisit vite regendos,
  4. Huic equites, illi signa tuenda dedit:
  5. Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
  6. Inspicite, et certo ponite quemque loco.
  7. Munera det dives: ius qui profitebitur, adsit:
  8. Facundus causam saepe clientis agat:
  9. Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
  10. Hic chorus ante alios aptus amare sumus.
  11. Nos facimus placitae late praeconia formae:
  12. Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet:
  13. Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
  14. Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
  15. Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,
  16. Et facit ad mores ars quoque nostra suos.
  17. Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi:
  18. Contempto colitur lectus et umbra foro.