Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis:
  2. Errat et in nulla sede moratur amor.
  3. Femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa,
  4. Forsitan et plures possit habere viros?
  5. Vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret,
  6. Praeceptis Priamo si foret usa satae.
  7. Sunt qui mendaci specie grassentur amoris,
  8. Perque aditus talis lucra pudenda petant.
  9. Nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo,
  10. Nec brevis in rugas lingula pressa suas:
  11. Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si
  12. Anulus in digitis alter et alter erit.
  13. Forsitan ex horum numero cultissimus ille
  14. Fur sit, et uratur vestis amore tuae.
  15. 'Redde meum!' clamant spoliatae saepe puellae,
  16. 'Redde meum!' toto voce boante foro.
  17. Has, Venus, e templis multo radiantibus auro
  18. Lenta vides lites Appiadesque tuae.
  19. Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama:
  20. Deceptae multi crimen amantis habent.