Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Disce etiam duplici genialia nablia palma
- Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis.
- Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
- Sit quoque vinosi Teïa Musa senis;
- Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?),
- Cuive pater vafri luditur arte Getae.
- Et teneri possis carmen legisse Properti,
- Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum:
- Dictaque Varroni fulvis insignia villis
- Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae:
- Et profugum Aenean, altae primordia Romae,
- Quo nullum Latio clarius extat opus.
- Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis,
- Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis:
- Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri
- Carmina, quis partes instruit ille duas:
- Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum,
- Elige, quod docili molliter ore legas: