Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti
  2. Ambulat, ingentes varica fertque gradus.
  3. Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
  4. Motus, concesso mollior alter erit.
  5. Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
  6. Nuda sit, a laeva conspicienda manu.
  7. Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,
  8. Oscula ferre umero, qua patet usque, libet.
  9. Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
  10. Quamlibet admissas detinuere rates.
  11. His sua Sisyphides auditis paene resolvit
  12. Corpora, nam sociis inlita cera fuit.
  13. Res est blanda canor: discant cantare puellae:
  14. Pro facie multis vox sua lena fuit.
  15. Et modo marmoreis referant audita theatris,
  16. Et modo Niliacis carmina lusa modis.
  17. Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
  18. Nesciat arbitrio femina docta meo.
  19. Saxa ferasque lyra movit Rhodopeïus Orpheus,
  20. Tartareosque lacus tergeminumque canem.