Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:
  2. Angustum circa fascia pectus eat.
  3. Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
  4. Cui digiti pingues et scaber unguis erit.
  5. Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,
  6. Et semper spatio distet ab ore viri.
  7. Si niger aut ingens aut non erit ordine natus
  8. Dens tibi, ridendo maxima damna feres.
  9. Quis credat? discunt etiam ridere puellae,
  10. Quaeritur aque illis hac quoque parte decor.
  11. Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,
  12. Et summos dentes ima labella tegant.
  13. Nec sua perpetuo contendant ilia risu,
  14. Sed leve nescio quid femineumque sonent.
  15. Est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
  16. Risu concussa est altera, flere putes.
  17. Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,
  18. Ut rudit a scabra turpis asella mola.