Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
  2. Pondus iners quondam duraque massa fuit;
  3. Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
  4. Quas geritis vestis, sordida lana fuit;
  5. Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
  6. Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
  7. Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
  8. Aptius a summa conspiciere manu.
  9. Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
  10. Claude forem thalami! quid rude prodis opus?
  11. Multa viros nescire decet; pars maxima rerum
  12. Offendat, si non interiora tegas.
  13. Aurea quae splendent ornato signa theatro,
  14. Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
  15. Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
  16. Nec nisi summotis forma paranda viris.
  17. At non pectendos coram praebere capillos,
  18. Ut iaceant fusi per tua terga, veto.