Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec pudor est oculos tenui signare favilla,
  2. Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
  3. Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
  4. Parvus, sed cura grande, libellus, opus;
  5. Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
  6. Non est pro vestris ars mea rebus iners.
  7. Non tamen expositas mensa deprendat amator
  8. Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat.
  9. Quem non offendat toto faex inlita vultu,
  10. Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
  11. Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis
  12. Demptus ab inmundo vellere sucus ovis.
  13. Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas,
  14. Nec coram dentes defricuisse probem;
  15. Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
  16. Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;
  17. Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
  18. Pondus iners quondam duraque massa fuit;
  19. Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
  20. Quas geritis vestis, sordida lana fuit;