Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
  2. Lectaque diverso litore concha venit:
  3. Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
  4. Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
  5. Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
  6. Rusticitas, priscis illa superstes avis.
  7. Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
  8. Quos legit in viridi decolor Indus aqua,
  9. Nec prodite graves insuto vestibus auro,
  10. Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
  11. Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
  12. Admotae formam dantque negantque manus.
  13. Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
  14. Eligat, et speculum consulate ante suum.
  15. Longa probat facies capitis discrimina puri:
  16. Sic erat ornatis Laodamia comis.
  17. Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
  18. Ut pateant aures, ora rotunda volunt.
  19. Alterius crines umero iactentur utroque:
  20. Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.