Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
- Cui tegumen septem terga fuere boum?
- Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,
- Et domiti magnas possidet orbis opes.
- Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
- Alterius dices illa fuisse Iovis.
- Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
- De stipula Tatio regna tenente fuit.
- Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
- Quid nisi araturis pascua bubus erant?
- Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
- Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
- Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
- Lectaque diverso litore concha venit:
- Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
- Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
- Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
- Rusticitas, priscis illa superstes avis.