Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
  2. Et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
  3. Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,
  4. Clauserunt virides ora loquentis aquae.
  5. At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,
  6. 'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?'
  7. 'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.
  8. Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
  9. Non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
  10. Ipse deum volucrem detinuisse paro.
  11. Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,
  12. Datque quod a teneri fronte revellit equi.
  13. Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae
  14. Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
  15. Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,
  16. Si modo servari carmine posset amor.
  17. Nec data profuerint pallentia philtra puellis:
  18. Philtra nocent animis, vimque furoris habent.
  19. Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:
  20. Quod tibi non facies solave forma dabit: