Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas,
  2. Cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,'
  3. Nec desint, quas tu digitis ostendere possis?
  4. Ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
  5. Parva queror: fingunt quidam, quae vera negarent,
  6. Et nulli non se concubuisse ferunt.