Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed neque declament medio sermone diserti,
  2. Nec sua non sanus scripta poeta legat!'
  3. Sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;
  4. Certa dei sacro est huius in ore fides.
  5. Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit
  6. Vincet, et e nostra, quod petet, arte feret.
  7. Credita non semper sulci cum faenore reddunt,
  8. Nec semper dubias adiuvat aura rates;
  9. Quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;
  10. Proponant animo multa ferenda suo.
  11. Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,
  12. Caerula quot bacas Palladis arbor habet,
  13. Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
  14. Quae patimur, multo spicula felle madent.
  15. Dicta erit isse foras: intus fortasse videre est:
  16. Isse foras, et te falsa videre puta.
  17. Clausa tibi fuerit promissa ianua nocte:
  18. Perfer et inmunda ponere corpus humo.
  19. Forsitan et vultu mendax ancilla superbo
  20. Dicet 'quid nostras obsidet iste fores?'