Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo age et iratae medicamina fortia praebe:
  2. Illa feri requiem sola doloris habent:
  3. Illa Machaonios superant medicamina sucos:
  4. His, ubi peccaris, restituendus eris.
  5. Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo
  6. Movit inauratae pollice fila lyrae.
  7. In manibus laurus, sacris inducta capillis
  8. Laurus erat; vates ille videndus adit.
  9. Is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris,
  10. Duc, age, discipulos ad mea templa tuos,
  11. Est ubi diversum fama celebrata per orbem
  12. Littera, cognosci quae sibi quemque iubet.
  13. Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,
  14. Atque opus ad vires exiget omne suas.
  15. Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:
  16. Cui color est, umero saepe patente cubet:
  17. Qui sermone placet, taciturna silentia vitet:
  18. Qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.
  19. Sed neque declament medio sermone diserti,
  20. Nec sua non sanus scripta poeta legat!'