Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Prima fuit rerum confusa sine ordine moles,
  2. Unaque erat facies sidera, terra, fretum;
  3. Mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est
  4. Inque suas partes cessit inane chaos;
  5. Silva feras, volucres aer accepit habendas,
  6. In liquida, pisces, delituistis aqua.
  7. Tum genus humanum solis errabat in agris,
  8. Idque merae vires et rude corpus erat;
  9. Silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes:
  10. Iamque diu nulli cognitus alter erat.
  11. Blanda truces animos fertur mollisse voluptas:
  12. Constiterant uno femina virque loco;
  13. Quid facerent, ipsi nullo didicere magistro:
  14. Arte Venus nulla dulce peregit opus.
  15. Ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat,
  16. Invenit in media femina piscis aqua;
  17. Cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur,
  18. Haeret adulterio cum cane nexa canis;
  19. Laeta salitur ovis: tauro quoque laeta iuvenca est:
  20. Sustinet inmundum sima capella marem;