Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec levitas culpanda mea est: non semper eodem
  2. Impositos vento panda carina vehit.
  3. Nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro,
  4. Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
  5. Aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
  6. Lora, modo admissos arte retentet equos.
  7. Sunt quibus ingrate timida indulgentia servit,
  8. Et, si nulla subest aemula, languet amor.
  9. Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
  10. Nec facile est aequa commoda mente pati.
  11. Ut levis absumptis paulatim viribus ignis
  12. Ipse latet, summo canet in igne cinis,
  13. Sed tamen extinctas admoto sulpure flammas
  14. Invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
  15. Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
  16. Acribus est stimulis eliciendus amor.
  17. Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:
  18. Palleat indicio criminis illa tui;
  19. O quater et quotiens numero conprendere non est
  20. Felicem, de quo laesa puella dolet: