Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ludite, sed furto celetur culpa modesto:
  2. Gloria peccati nulla petenda sui est.
  3. Nec dederis munus, cognosse quod altera possit,
  4. Nec sint nequitiae tempora certa tuae.
  5. Et, ne te capiat latebris sibi femina notis,
  6. Non uno est omnis convenienda loco;
  7. Et quotiens scribes, totas prius ipse tabellas
  8. Inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt.
  9. Laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit,
  10. Et, modo quod questa est, ipse querare, facit.
  11. Dum fuit Atrides una contentus, et illa
  12. Casta fuit: vitio est improba facta viri.
  13. Audierat laurumque manu vittasque ferentem
  14. Pro nata Chrysen non valuisse sua:
  15. Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores,
  16. Bellaque per turpis longius isse moras.
  17. Haec tamen audierat: Priameïda viderat ipsa:
  18. Victor erat praedae praeda pudenda suae.
  19. Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit,
  20. Et male peccantem Tyndaris ulta virum.