Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
  2. Praeferat et tremula sulpur et ova manu.
  3. Omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
  4. In tabulas multis haec via fecit iter.
  5. Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
  6. Sit suus in blanda sedulitate modus:
  7. Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci
  8. Porrige: rivalis misceat illa tuus.
  9. Sed non cui dederas a litore carbasa vento,
  10. Utendum, medio cum potiere freto.
  11. Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:
  12. Si bene nutrieris, tempore firmus erit.
  13. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas:
  14. Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
  15. Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
  16. Quaque venit, multas accipit amnis aquas.
  17. Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius:
  18. Quam tu dum capias, taedia nulla fuge.
  19. Te semper videat, tibi semper praebeat aures;
  20. Exhibeat vultus noxque diesque tuos.