Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
- Curam mansuri quisquis amoris habes.
- Si tibi per tutum planumque negabitur ire,
- Atque erit opposita ianua fulta sera,
- At tu per praeceps tecto delabere aperto:
- Det quoque furtivas alta fenestra vias.
- Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;
- Hoc dominae certi pignus amoris erit.
- Saepe tua poteras, Leandre, carere puella:
- Transnabas, animum nosset ut illa tuum.
- Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,
- Nec tibi sit servos demeruisse pudor.