Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
  2. Exigit Odrysii fata cruenta ducis.
  3. Ille levi virga (virgam nam forte tenebat)
  4. Quod rogat, in spisso litore pingit opus.
  5. 'Haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit):
  6. 'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.
  7. Campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis
  8. Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
  9. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
  10. Hac ego sum captis nocte revectus equis.'
  11. Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
  12. Abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
  13. Tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro,
  14. Perdiderint undae nomina quanta, vides?'
  15. Ergo age, fallaci timide confide figurae,
  16. Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.
  17. Dextera praecipue capit indulgentia mentes;
  18. Asperitas odium saevaque bella movet.
  19. Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis,
  20. Et pavidum solitos in pecus ire lupos.