Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
  2. Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.
  3. Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori:
  4. Flammaque in arguto saepe reperta foro:
  5. Subdita qua Veneris facto de marmore templo
  6. Appias expressis aëra pulsat aquis,
  7. Illo saepe loco capitur consultus Amori,
  8. Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:
  9. Illo saepe loco desunt sua verba diserto,
  10. Resque novae veniunt, causaque agenda sua est.
  11. Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
  12. Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.