Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
  2. Nomen amicitia est, nomen inane fides.
  3. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
  4. Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
  5. At non Actorides lectum temeravit Achillis:
  6. Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
  7. Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,
  8. Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
  9. Siquis idem sperat, laturas poma myricas
  10. Speret, et e medio flumine mella petat.
  11. Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
  12. Haec quoque ab alterius grata dolore venit.
  13. Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
  14. Quos credis fidos, effuge, tutus eris.
  15. Cognatum fratremque cave carumque sodalem:
  16. Praebebit veros haec tibi turba metus.
  17. Finiturus eram, sed sunt diversa puellis
  18. Pectora: mille animos excipe mille modis.
  19. Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
  20. Convenit, haec oleis; hac bene farra virent.