Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Iuppiter ad veteres supplex heroïdas ibat:
- Corrupit magnum nulla puella Iovem.
- Si tamen a precibus tumidos accedere fastus
- Senseris, incepto parce referque pedem.
- Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat;
- Lenius instando taedia tolle tui.
- Nec semper veneris spes est profitenda roganti:
- Intret amicitiae nomine tectus amor.
- Hoc aditu vidi tetricae data verba puellae:
- Qui fuerat cultor, factus amator erat.
- Candidus in nauta turpis color, aequoris unda
- Debet et a radiis sideris esse niger: