Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;
  2. Et gratus raptae raptor uterque fuit.
  3. Fabula nota quidem, sed non indigna referri,
  4. Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
  5. Iam dea laudatae dederat mala praemia formae
  6. Colle sub Idaeo vincere digna duas:
  7. Iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
  8. Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
  9. Iurabant omnes in laesi verba mariti:
  10. Nam dolor unius publica causa fuit.
  11. Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
  12. Veste virum longa dissimulatus erat.
  13. Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae;
  14. Tu titulos alia Palladis arte petas.
  15. Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est:
  16. Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?
  17. Reïce succinctos operoso stamine fusos!
  18. Quassanda est ista Pelias hasta manu.
  19. Forte erat in thalamo virgo regalis eodem;
  20. Haec illum stupro comperit esse virum.