Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec secura quies illos similisque sopori
  2. Detinet; innocue vivite: numen adest;
  3. Reddite depositum; pietas sua foedera servet:
  4. Fraus absit; vacuas caedis habete manus.
  5. Ludite, si sapitis, solas impune puellas:
  6. Hac minus est una fraude tuenda fides.
  7. Fallite fallentes: ex magna parte profanum
  8. Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
  9. Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
  10. Imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
  11. Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
  12. Hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
  13. Illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'
  14. Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'
  15. Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
  16. Torruit: infelix inbuit auctor opus.
  17. Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
  18. Quam necis artifices arte perire sua.
  19. Ergo ut periuras merito periuria fallant,
  20. Exemplo doleat femina laesa suo.