Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Munus habe caelum; caelo spectabere sidus;
  2. Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.'
  3. Dixit, et e curru, ne tigres illa timeret,
  4. Desilit; inposito cessit harena pede:
  5. Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
  6. Abstulit; in facili est omnia posse deo.
  7. Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'
  8. Sic coeunt sacro nupta deusque toro.
  9. Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
  10. Atque erit in socii femina parte tori,
  11. Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare,
  12. Ne iubeant capiti vina nocere tuo.