Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
  2. Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.
  3. Quis non invenit turba, quod amaret, in illa?
  4. Eheu, quam multos advena torsit amor!
  5. Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi
  6. Addere: nunc, oriens ultime, noster eris.
  7. Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti,
  8. Signaque barbaricas non bene passa manus.
  9. Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis,
  10. Bellaque non puero tractat agenda puer.
  11. Parcite natales timidi numerare deorum:
  12. Caesaribus virtus contigit ante diem.