Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,
  2. Et potuit multas ipse decere timor.
  3. Siqua repugnarat nimium comitemque negabat,
  4. Sublatam cupido vir tulit ipse sinu,
  5. Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
  6. Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.'
  7. Romule, militibus scisti dare commoda solus:
  8. Haec mihi si dederis commoda, miles ero.
  9. Scilicet ex illo sollemnia more theatra
  10. Nunc quoque formosis insidiosa manent.
  11. Nec te nobilium fugiat certamen equorum;
  12. Multa capax populi commoda Circus habet.