Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
- Sed queror infidum questaque peius amo.
- Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
- Frater Amor, castris militet ille tuis!
- Aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem,
- Materiam curae praebeat ille meae!