Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,
  2. Et tenui primam delegere ungue rosam.
  3. Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
  4. Candor ab insolita labe notandus erat,
  5. At bene successit, digno quod adurimur igni;
  6. Peius adulterio turpis adulter obest.
  7. Si mihi concedat Iuno fratremque virumque,
  8. Hippolytum videor praepositura Iovi!
  9. Iam quoque — vix credes — ignotas mittor in artes;
  10. Est mihi per saevas impetus ire feras.
  11. Iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
  12. Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.
  13. In nemus ire libet pressisque in retia cervis
  14. Hortari celeris per iuga summa canes,