Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi
  2. Saepius in domini serva vocata torum.
  3. Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.
  4. 'Servitio,' dixi, 'nominis addis onus.'
  5. Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,
  6. Semper iudiciis ossa verenda meis;
  7. Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
  8. Qui bene pro patria cum patriaque iacent;
  9. Perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
  10. Perque tuos enses, cognita tela meis —
  11. Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum
  12. Iuro; fallentem deseruisse velis!
  13. Si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura
  14. Nulla tibi sine me gaudia capta!' neges.