Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
- Parte satis potui qualibet inde capi.
- Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque —
- Debuit haec meriti summa fuisse mei!
- Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
- Paenitet, et lateri conseruisse latus.
- Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
- Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.