Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Luna quater latuit, toto quater orbe recrevit;
  2. Nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
  3. Tempora si numeres — bene quae numeramus amantes —
  4. Non venit ante suam nostra querela diem.
  5. Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
  6. Credimus. invita nunc es amante nocens.
  7. Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
  8. Alba procellosos vela referre Notos.