Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
  2. Qui primus Danaum Troada tangat humum.
  3. Infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
  4. Di faciant, ne tu strenuus esse velis!
  5. Inter mille rates tua sit millensima puppis,
  6. Iamque fatigatas ultima verset aquas!
  7. Hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi;
  8. Non est, quo properas, terra paterna tibi.
  9. Cum venies, remoque move veloque carinam
  10. Inque tuo celerem litore siste gradum!
  11. Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
  12. Tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni,