Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Lumina custodis succumbere nescia somno,
  2. Ultimus est aliqua decipere arte labor.
  3. Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,
  4. Mensaque purpureos deserit alta toros.
  5. Quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
  6. Et socer et magni nata Creontis erat!
  7. Tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis,
  8. Et dixit tenui murmure lingua: 'vale!'
  9. Ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,
  10. Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;
  11. Ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
  12. Ante meos oculos pervigil anguis erat.
  13. Hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
  14. Mane erat, et thalamo cara recepta soror
  15. Disiectamque comas adversaque in ora iacentem
  16. Invenit, et lacrimis omnia plena meis.
  17. Orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter:
  18. Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
  19. Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
  20. Vix illuc radiis solis adire licet.