Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
  2. Illa fuit mentis prima ruina meae.
  3. Et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,
  4. Ardet ut ad magnos pinea taeda deos.
  5. Et formosus eras, et me mea fata trahebant;
  6. Abstulerant oculi lumina nostra tui.
  7. Perfide, sensisti — quis enim bene celat amorem?
  8. Eminet indicio prodita flamma suo.
  9. Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum
  10. Insolito premeres vomere colla boum.
  11. Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,
  12. Quorum terribilis spiritus ignis erat;
  13. Aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
  14. Nigra per adflatus haec quoque facta suos.