Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;
  2. Munus, in exilio quod licet esse, tuli!
  3. Virginitas facta est peregrini praeda latronis;
  4. Optima cum cara matre relicta soror.
  5. At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
  6. Deficit hoc uno littera nostra loco.
  7. Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.
  8. Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
  9. Nec tamen extimui — quid enim post illa timerem? —
  10. Credere me pelago, femina iamque nocens.