Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ut ferus est multoque suis truculentior Euris,
  2. Spectasset siccis vulnera nostra genis.
  3. Scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis;
  4. Ingenio populi convenit ille sui.
  5. Ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni
  6. Imperat et pinnis, Eure proterve, tuis.
  7. Imperat heu! ventis, tumidae non imperat irae,
  8. Possidet et vitiis regna minora suis.
  9. Quid iuvat admotam per avorum nomina caelo
  10. Inter cognatos posse referre Iovem?
  11. Num minus infestum, funebria munera, ferrum
  12. Feminea teneo, non mea tela, manu?
  13. O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
  14. Venisset leto serior hora meo!
  15. Cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,
  16. Et tibi, non debet quod soror esse, fui?
  17. Ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam,
  18. Nescio quem sensi corde tepente deum.
  19. Fugerat ore color; macies adduxerat artus;
  20. Sumebant minimos ora coacta cibos;