Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri.
- Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
- Utilius starent etiamnunc moenia Phoebi —
- Irascor votis, heu, levis ipsa meis!
- Scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,
- Et mea cum multis iuncta querela foret.
- Quid timeam, ignoro — timeo tamen omnia demens,
- Et patet in curas area lata meas.