Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Respice Laerten; ut tu sua lumina condas,
- Extremum fati sustinet ille diem.
- Certe ego, quae fueram te discedente puella,
- Protinus ut venias, facta videbor anus.
- Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
- Ultra promissum tempus abesse queror.
- Cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
- Litoribus nostris ancora pacta tua est —
- Luna quater latuit, toto quater orbe recrevit;
- Nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
- Tempora si numeres — bene quae numeramus amantes —
- Non venit ante suam nostra querela diem.
- Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
- Credimus. invita nunc es amante nocens.
- Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
- Alba procellosos vela referre Notos.