Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
  2. Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
  3. Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus
  4. Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
  5. Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
  6. Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
  7. His comes umbra tua est; siqua est modo corporis umbra,
  8. Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.