Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aurea sanctorum potuissent templa deorum
  2. Urere, quae tantum sustinuere nefas!
  3. Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
  4. Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
  5. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
  6. Ignotum vili supposuisset humo.
  7. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
  8. Mater et in cineres ultima dona tulit;