Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
  2. Vix manet e toto, parva quod urna capit!
  3. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
  4. Pectoribus pasci nec timuere tuis?
  5. Aurea sanctorum potuissent templa deorum
  6. Urere, quae tantum sustinuere nefas!
  7. Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
  8. Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
  9. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
  10. Ignotum vili supposuisset humo.
  11. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
  12. Mater et in cineres ultima dona tulit;
  13. Hinc soror in partem misera cum matre doloris
  14. Venit inornatas dilaniata comas,
  15. Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
  16. Oscula nec solos destituere rogos.
  17. Delia discedens 'felicius' inquit 'amata
  18. Sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram.'
  19. Cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
  20. Me tenuit moriens deficiente manu.'