Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
  2. Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
  3. Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
  4. Sollicitor nullos esse putare deos.
  5. Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
  6. Mors gravis a templis in cava busta trahet;
  7. Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
  8. Vix manet e toto, parva quod urna capit!
  9. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
  10. Pectoribus pasci nec timuere tuis?
  11. Aurea sanctorum potuissent templa deorum
  12. Urere, quae tantum sustinuere nefas!
  13. Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
  14. Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
  15. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
  16. Ignotum vili supposuisset humo.
  17. Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
  18. Mater et in cineres ultima dona tulit;
  19. Hinc soror in partem misera cum matre doloris
  20. Venit inornatas dilaniata comas,