Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
  2. Altera cura recens, altera primus amor.
  3. Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
  4. Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
  5. Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
  6. Sollicitor nullos esse putare deos.
  7. Vive pius — moriere; pius cole sacra — colentem
  8. Mors gravis a templis in cava busta trahet;
  9. Carminibus confide bonis — iacet, ecce, Tibullus:
  10. Vix manet e toto, parva quod urna capit!
  11. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales
  12. Pectoribus pasci nec timuere tuis?
  13. Aurea sanctorum potuissent templa deorum
  14. Urere, quae tantum sustinuere nefas!
  15. Avertit vultus, Erycis quae possidet arces;
  16. Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
  17. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
  18. Ignotum vili supposuisset humo.