Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At sacri vates et divum cura vocamur;
  2. Sunt etiam qui nos numen habere putent.
  3. Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat,
  4. Omnibus obscuras inicit illa manus!
  5. Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo?
  6. Carmine quid victas obstipuisse feras?
  7. Et Linon in silvis idem pater 'aelinon!' altis
  8. Dicitur invita concinuisse lyra.
  9. Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
  10. Vatum Pieriis ora rigantur aquis —
  11. Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
  12. Defugiunt avidos carmina sola rogos;
  13. Durant, vatis opus, Troiani fama laboris
  14. Tardaque nocturno tela retexta dolo.
  15. Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
  16. Altera cura recens, altera primus amor.
  17. Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
  18. Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
  19. Cum rapiunt mala fata bonos — ignoscite fasso! —
  20. Sollicitor nullos esse putare deos.